

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 5: Versus 25
Esto consentiens.Sicut jam praecepit fratri reconciliari et post jubet inimicos diligi, ita hic dum currimus in via hujus saeculi, ad pacem et concordiam hortatur, sicut dicitur:Si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes[Rom. 12.]. Et pro consentiens ex Graeco habetur benignus vel benevolus.Cito,ne differas in crastinum:Dum es in via,dum adhuc licet operari.Si fratrem laesisti, reconciliare ei. Si adversarius exstiterit, esto benevolus, ut fiat amicus.In via cum eo.Sermo divinus, nobiscum est in Christi via. Adversarius nobiscum in via saeculi. Sermo divinus nobis via est qua currimus. Unde:Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum[Psal. 118.].Ne forte tradat.Sic temperavit, ut poenitentiae locum non afferret: putaretur enim, quod si obiisset adversarius et non posset ei in via esse benevolus, necessario judici traderetur. Sed et locum poenitentiae reliquit, et impoenitentem judici tradidit, dicens: Judex tradat te ministro.Tradat,id est, causa sit cur tradaris in manus Christi, cui Pater omne judicium dedit. Christus ministro, id est angelo, qui colliget zizania.